Dancus rex: [Liber de natura falconum]

Pag 55


sibi dicebat ad Balatram civitatem suam. Et cepit jam
hospitari in capite civitatis et misit ad Daucum quod volebat
scire et instrui de falcone. Et cum rex Dancus hec audivit,
risit de eo et multum ei placuit, et misit ut ad eum veniret;
fecitque eum ingredi in cameram suam. Camera autem erat
eburnea et preciosa et fragrabat ex omni genere odoramentorum,
et tectum camerule erat depictum innumerabilibus picturis
atque mirandis sicut stelle celi. Paries autem et fundamentum
mirabiliter erant ornata, et lectus erat de
avolio albo et çone erant ex bestia silvatica que nominatur
uncia, et erat coopertum cultra una de pallio quod dicitur
scaramato lebidium faciunt ex una parte maris, et desuper
jacebat rex Dancus, qui fecit venire Galacianum in cameram
suam, et quando eum vidit, fecit sedere in lectulo suo.
Cum autem vidit Galacianus cameram tam bene depictam,
miratus est. Rex autem Dancus inquirebat sapienter, ut
debebat, qua de causa placebat ei venire ed eum.
Galacianus autem respondebat ei sapienter: "Ego venio
ad te causa videndi et audiendi si verum est que homo dicit
quia tu sis sapientior homo quam umquam audiverim et
scis unam artem de qua es multum curialis, quia facis unam
avem capere aliam, unde ego volo esse discipulus tuus."
Cum autem hoc audivit Daucus rex, risit dixitque ei:
" Mihi placet quod tu sis meus discipulus. Venite cras et videbitis
quid facinut mei occelli. "
In crastina vero die ivit in campo, et eum vidit eos
volare, placuit ei dictum sed multomagis factum. Et dixit
bene esse verum quod audiverat de eo, cepitque multum obedire
eum. Et quando venerat in mane, cepit interrogare
Galacianus quid ei placeret.
Respondit Daucus rex: " Quicquid vobis placet. "
Tunc dixit Galacianus: " Ego volo mittere omnes homines
meos, et volo pro tuo discipulo remanere. "
Respondit Daucusa: " Non tantum ego sum dignus ut tu
sis meus discipulus, sed si habes voluntatem adiscendi et habes
aliquos filios, mittas eos ad me, et ego pro tuo amore instruam
eos et dicam omnia que scio et que invenire potero. "

Torna all'inizio