Iohannes Capuanus (de Capua) e Iordanus Terracinensis (de Terracina): Epistolae

Pag 32


me in hoc studeretis attollere, tanto potioribus ignominiis mea
facies confusa decideret et quo meam in hiis laudem celebriori niteremini promere
cantico, eo certe probrosius meum vituperium cantaretis, quia laus que
circa vilia et indigna confingitur, profecto non est commendacio, sed derisus;
nec est apreciacio, sed despectus. Non enim approbat laus talis, sed reprobat;
nec aliquid proculdubio adicit, immo demit. Non utique confert, sed
aufert; non effert, sed defert; non erigit, sed deicit; non proficit, sed oficit;
non honorat, sed potius dehonorat. Verum quantumcumque mea dictamina
commendetis et ob id scripseritis politas epistulas et delectabiles composueritis
cantilenas, numquam tamen ex hoc rei veritas immutatur, quin ipsa
sint semper deformia et inepta, sicut a suo prodiere opifice imperito. Hebes
namque ingenio, balbus lingua et eruginosus in stilo, quomodo unquam
possem nisi prorsus incultos et incongruos proferre ac formare sermones? Sed
et quantumcumque videamini deprimere dona vestra eorumque magnitudinem
quadam ingenua ne dicam ingeniosa humilitate minuere parvificando ipsa
meorumque indecenciam illorum preferendo decori, nichilominus tamen inclita
sunt et alta nec per hoc eorum supprimitur speciositas, quin spectabili
fulgeant claritate, quia non potest fax accensa suam flammam abscondere nec
ardens lucerna negare astantibus lumen suum nec sidus fulgidum proprios
radios detinere. Unde omnino expedit scriptis meis, ut numquam vestris aproximem
nec ullo modo in eorum presencia recitentur, quia nedum mea non
polita, sed quecumque alia etiam valde venusta suam perderent pulcritudinem
iuxta vestra. Quid plura? Vestra pollent, mea pallent; proferunt vestra splendorem
vividum sicut stelle, mea remissum igniculum ut scintille; vestra
quasi magistralia dogmata in cathedra president, mea sicut rudimenta discipuli
subsident in scabello. Ceterum si sepe non scribo, vestra sinceritas non
miretur, quia curis curie requie carentis implicitus eiusque variis negociis
assidue occupatus, reddor ad alia totaliter impeditus. Et si quando forte
me rapio ut vel ad horam vacare possim brevis litterule factioni, mox curialis
sollicitudo, sed in hoc valde incurialis, me revocat manumque a carta et calamo
eripit et inchoata verba in labiis interrumpit. Actum in generosa Genna,
gemma Campanie speciosa.

Torna all'inizio