ac castra eorum invasisse; petieruntque etiam ab eo, 
ut ipse faceret eos iusticiam ipsis facere. Rex autem ut hoc 
audivit, Terdonenses ad iusticiam Papiensibus faciendam 
plene per suos legatos convocavit, dicens eis ammonensque 
eos, quatenus se sub ipso et curia sua ponerent iusticiamque 
Papiensibus facerent. Terdonenses vero, partim quod regem 
amicum Papiensibus fore putabant, idcirco fingentes se eum 
habere suspectum, hoc renuebant; tamen etiam quia forte 
de iusticia diffidebant, tum quidem, quod magis in veritate 
est, idcirco quia in virtute ac potencia Mediolanensium, qui 
acriter eos adiuvabant, plurimum confidebant, tali iudici 
colla eorum supponere omnino repudiaverunt. Rex vero 
semel ac per plurimas vices ipsos Terdonenses in ius vocatos, 
cum et ipsi venire noluerunt, in banno eos publice posuit; 
minaturque etiam eis sepe, quod, nisi resipiscerent, supra 
eos equitaret et ipsos et eorum civitatem caperet ac penitus 
destrueret. Terdonenses namque multa inientes consilia, 
tandem ortatu et consilio maximoque Mediolanensium impulsu 
verba ipsius regis vilipendentes ac ad eorum perniciem et 
interitum sua pessima fortuna, ut ex post facto apparuit, 
properare cupientes, ipsi regi omnino parere noluerunt. Rex 
igitur super ipsos se cum exercitu suo iturum proposuit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
 
  |