mortuis et apparuisset discipulis, ut eum de se procedere patenter ostenderet,
insufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum .
Nec sane putandum est, quod flatus ille corporeus, qui tunc aerem
percussit, Spiritus sanctus fuerit, sed per congruam hanc significationem
convenienter ostensum est, quod Spiritus sanctus procedit ab ipso. Ysaias
quoque, cum de Filio Dei loqueretur, adiecit: Percutiet terram virga oris
sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium . Cui sententiae concinens
Paulus in epistola ad Thesalonicenses ait: Tunc revelabitur ille
iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustra tione
De quo et per psalmistam dicitur: Verbo Domini caeli firmati sunt, et
spiritu oris eius omnis virtus eorum . Quia ergo, sicut dictum est, os Patris
Filius est, spiritus oris Dei nil aliud intellegendum est, quam spiritus
Christi.
Quod si queritur, cum de substantia Patris sit Filius, de substantia
Patris sit nichilominus et Spiritus sanctus, cur unus Filius, et alius non sit
Filius, non incongrue respondetur: De Patre est Filius, de Patre est Spiritus
sanctus, sed ille genitus est, iste procedens, ideoque ille Filius est Patris,
de quo et genitus est, iste autem spiritus utriusque, quoniam de utroque
procedit. Verumtamen et illa generatio et ista processio non modo ineffabilis,
sed et prorsus incomprehensibilis est. Sed in his, quae nostrae
mentis acie penetrare non possumus, illis per quos Spiritus sanctus locutus
|
|