umbrae transitus est tempus nostrum . Unde et propheta: Omnes ,
inquit, gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nichilum et inane
reputatae sunt ei . Et Salomon ait: Tamquam momentum staterae, sic ante
te est orbis terrarum, et tanquam gutta roris antelucani . Et innumera
talia reperiuntur in scripturis, quibus impii homines aut tenuissimis et
vilissimis comparentur rebus, aut nichil esse dicantur, etiam tunc cum
potentes esse videntur. Unde David: Vidi , inquit, impium superexaltatum
et elevatum super cedros Libani, et transivi, et ecce non erat . Tunc enim
et cum diviciis intumescunt, cum se super alios arroganter extollunt, cum
denique inferiores per tyrannidis violentiam opprimunt, tunc, inquam, eo
verius nichil sunt, quo ab eo qui vere et summe est, procul sunt.
Sed quid sibi volunt vani quilibet homines et sacrilegi dogmatis inductores,
qui, dum aliis questionum suarum tendiculas struunt, quod in eas
ipsi ante praecipites corruant, non attendunt, et dum simpliciter gradientibus
scandala frivolae inquisitionis obiciunt, ipsi potius in lapidem
offensionis inpingunt. Nunquid, inquiunt, potest Deus hoc agere, ut
postquam semel aliquid factum est, factum non fuerit? Tamquam si
impossibilitas ista in solis videatur provenire praeteritis, et non in praesentibus
similiter inveniatur temporibus et futuris. Nam et quicquid nunc
est, quandiu est, proculdubio esse necesse est. Nec enim quamdiu aliquid
est, non esse possibile est. Item quod futurum est, non futurum fieri
inpossibile est.
Quanquam nonnulla sint, quae videlicet aequaliter possunt et evenire
et non evenire, sicut est me hodie equitare vel non equitare, amicum
|
|