Non itaque credit in Domino, qui sua sibi timet bona committere,
dum ea non vult indigentibus exhibere. Nam si in Domino veraciter crederet,
fenerari sibi tamquam fideli scilicet debitori facultatis suae depositum
non timeret. De cuius autem fide quis dubitat, eum proculdubio non
honorat, cum scriptum sit: Honora Dominum de tua substantia . Et alias
dicitur: Qui calumpniatur egentem, exprobrat factori eius, honorat autem
eum, qui miseretur pauperi . Et iterum: Facere misericordiam et iudicium
magis placet Deo quam victimae . Elemosinarius enim quisque misericordiam
facit, dum indigentibus in necessitate compatitur, iudicium vero
dum eis non propria sed eorum bona largitur. Sed ex his dum alienam in
praesenti sustentat inopiam, aeternas sibimet in futuro divitias parat.
Unde scriptum est: Qui dat pauperi non indigebit, qui despicit deprecantem
Non timebit domui suae a frigore nivis, omnes enim domestici eius
vestiti duplicibus . Quisquis enim nunc operimento gemine caritatis
induitur, tamquam duplici veste contectus nequaquam futurae nivis frigore
constringetur, et quem nunc caritatis ardor inflammat, tunc penalis
algorem nivis ignorat. De qua videlicet nive futuri supplicii et per beatum
Iob de reprobo viro dicitur: Ad nimium calorem transeat ab aquis
nivium, et usque ad inferos peccatum illius, obliviscatur eius misericordia .
Dignum quippe est, ut, qui in hac vita per ardorem concupiscentie carnalis
|
|