: Vita s. Iuuenalis episcopi Narniensis (BHL 4614 recensio Narniensis)

Pag 197


um ereum, ubi templum erat Liberi Patris. Continuo exiuit de
templo immolans, et tenuit eum, et nitebatur eidem idolotitum
in os mittere: produxit gladium, et inuersa gladium manica in os
eius misit: qui, strictis dentibus, tenuit uirtute. Et dum ad se
inuasor et sacrilegus retrahere uoluit gladium, manu sua sibi in-
tromisit in gutture: et inciso gurgulione, cepit squamas per os
cruentas euomere, et clamare: «O cultor Dei, libera me!», et
hæc dicens expirauit. Videntes hoc populi admirati sunt, et
crediderunt, et baptizati sunt eodem tempore, quia Pascha in
proximo erat, uiri ac mulieres fere duo milia.
Et matrona quaedam ibi, nomine Venantia, cum filiis
suis, genere nobili orta et prima ciuitatis, quae et ministrabat

Torna all'inizio