Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 262

Liber III


significatio per abscissionem, quum coeptam rem non perficimus, sed in suspicione relinquimus, ut: "Scis te ista forma atque aetate in aliena domo. Nolo plura dicere". Hanc figuram pulcherrime locus ille Iuvenalis ostendit: "Aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo". Fit etiam significatio per similitudinem, quum re simili allata, satis significatum existimamus, quid velimus dicere, ut si patriae proditorem poenas daturum significare velimus, hoc modo per similitudinem significemus: "Noli consiliis istis aut opibus nimium credere; erat etiam ingeniosus et locuples Catilina". Haec exornatio ad iocandum et mordendum accommodata est.
Brevitas, quae gr-braculoghia (con csi e gamma) nuncupatur, est quum rem verbis tantum necessariis perstringimus, hoc modo: "Accitus ab isto Robertus Malatesta, Romam venit, exercitum cogit, hostem praelio superat, paucis post diebus moritur". Brevius hoc nihil dici potest. Et de figuris hactenus.
De compositione.
Cap. XXIIII.
Quoniam de tribus elocutionis partibus, quas supra proposuimus, duae iam absolutae sunt, perspicuitas et ornatus: reliquum est, ut de compositione, quae tertia pars erat, breviter disseramus. Non enim satis est, verba propria et accommodata

Torna all'inizio