<INCIPIT> IV Quarta igitur Latio uixdum deferbuit aestas 
Hac ratione, iterum solito sublata ueneno 
Belua Tirrenis fundens fera sibila ab oris 
Sollicitat Rhodani gentem; cui moribus auctor 
Tempnendus Ludouicus erat, sed stirpe legendus, 
Brengario genesi coniunctus quippe superba. 
Hic dudum Ausonium cupidus regnasse per aruum; 
Sed uetuit fortuna. Modo quia nuntia uotis 
Accipit, extemplo sociis ad tecta uocatis 
Regia "Quae totiens" inquid "uoluistis, amici, 
En uoluenda dies ultro attulit! este parati, 
Praedulcesque petamus agros! nam rure uocamur 
Vicino Italiae: uires hic forte superbas 
Dum tulero, propriis discedet ductor ab oris". 
O miser inque dies miser, inuictumne lacessas? 
Num te fama ducis totum uulgata per orbem 
Praeterit? o genitor rerum, compesce furores! 
Nescio namque mali quid mens presagat eunti. 
Iamque ualens modicum inualidos Prouincia alumnos 
Legat in Ausonios inimico nomine campos. 
Non ductor, decus et Latii spes unica regni 
Tunc Veneti seruare solum de nomine dictum 
Quartanam paciens poterat nec tendere bellum 
Hostibus, inmodicas animo sed dequoquit iras - 
Vt, caueis cum forte leo uinclisque tenetur, 
Non artus agitare ualet, non promere uires,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
 
  |