| vires suas excedant, non formidet divino auxilio innixus, et de illatis iniuriis
 non solum vindictam non requirat, sed etiam gloriam habeat in remuneratione
 intendens, supra humanum modum est: et hoc totum efficitur per donum
 «fortitudinis».
 In passionibus autem concupiscibilis, quae sunt amor, concupiscentia et delectatio,
 secundum humanum modum dirigimur ad bonum rationis, ut scilicet tantum
 homo ad temporalia bona afficiatur quantum indiget; quod fit per «temperantiam»,
 quae est circa maximas delectationes et concupiscentias, et secundum
 alias ei annexas. Sed quod homo ex reverentia divinae maiestatis omnia
 haec ut stercora arbitretur, supra humanum modum est; et hoc per donum
 «timoris» perficitur; unde in Psalm. 118, 120, dicitur: «Confige timore tuo carnes
 meas».
 Quidam vero accipiunt numerum donorum secundum pronitates ad peccatum,
 eo quod donum est ad auferendum defectum potentiae in qua est virtus; unde
 dicunt quod contra pronitatem ad superbiam est «timor» ad humilitatem inclinans;
 contra pronitatem ad invidiam, quae proximo compati nescit, est «pietas»;
 contra avaritiam «scientia», cuius est bene conversari cum hominibus,
 unicuique reddendo quod suum est, quod avaritiae opponitur; contra accidiam,
 «fortitudo»; contra iram, quae agit omnia in praecipiti, «consilium»; contra
 gulam quae sensus hebetat, «intellectus»; contra luxuriam «sapientia», quia
 gustato spiritu desipit omnis caro.
 Alii vero accipiunt numerum donorum secundum ea quae in Christo exigebantur
 ad patiendum: quae quidem fuerunt quatuor: scilicet reverentia ad patrem
 mittentem, et sic est «timor»; compassio vel misericordia ad eos pro quibus
 patiebatur, et sic est «pietas»; virilitas ad passiones sustinendas, et sic est «fortitudo»;
 et fructus passionis consideratio, et sic est «intellectus». «Consilium»
 autem fortitudinem dirigit, «scientia» pietatem, «sapientia» intellectum.
 Alii vero accipiunt secundum ea quae ex peccato consequuntur. Consequuntur
 enim in concupiscibili duritia, ut non subveniatur proximo, et contra hanc est
 «pietas»; in irascibili timiditas, contra quam est «fortitudo»; et praesumptio,
 sive audacia, contra quam est «timor». In rationali vero respectu finis, hebetudo
 ut non cognoscatur, contra quam est «intellectus»; et stultitia, ut non afficiatur
 aliquis debite ad finem, et contra hanc est «sapientia». Sed respectu eorum
 quae sunt ad finem, ignorantia, qua scilicet homo nescit quid expediat ad prosecutionem
 finis, et contra hanc est «scientia»; et praecipitatio, per quam homo
 ex impetu passionis magis ducitur in his quae sunt agenda, quam ex electione,
 et contra hanc est «consilium».
 Alii vero aliter accipiunt, dicentes, quod dona perficiunt in duplici vita. In contemplativa
 quidem «sapientia» per modum gustus experientis; «intellectus» per
 modum visus inspicientis. In activa autem quantum ad recessum a malo,
 «timor»; quantum ad operationem boni, ad quod omnes tenentur, «pietas» ut
 | 
 |