Poggio Bracciolini: De infelicitate principum

Pag 18


et temporis constet oportet. Illi autem, ut plurimum,
tribuunt non egenis, sed turpibus et indignis;
dant tamen quod tenere non possunt, dignitates, preturas,
magistratus. In pecuniis vero, que servari possunt,
sunt multo remissiores. Mensa aurea argenteaque 5
et ceteri apparatus nihil afferunt subsidii quo simus felices.
Non enim egritudines animi levant, sed prestant
curiosiorem: plus ea aspicientes delectant quam possidentes.
Hoc verissime ausim dicere, in quo et multi
sapientes conveniunt, nullum esse ex corporis sensibus 10
in quo non a privatis principes voluptate exuperentur.
Quare longinqua erit ab his vite felicitas, quos et nulla
vera ac solida sequitur voluptas et multi circumstant
mentis cruciatus».
34 Tum Carolus «Tyrannorum» inquit «non 15
regum aut imperatorum vita iis cruciabitur que dixisti
malis, quoniam et lustinus affirmat tyrannos semper
vitiis abundare; ideoque et esse infelices necesse est. At
vero ceterorum, qui recto iustoque iudicio pro communi
utilitate regnant, longe alia videtur esse conditio, 20
qui, cum sint legum ac iustitie ministri, nec privato, sed
publico commodo dent operam, cum pacem colant,
cupiditatibus statuant modum, viros doctos ament,
cum quasi parentes eorum quibus presunt appellari
mereantur, quid his abest quin et dici et esse felices 25
queant?
35 Nam quod arbitraris natura malum esse principatum,
vide ne longius quam ratio suadeat a vero seducaris.
Natura insitum nobis principandi appetitum
Cicero noster tradit, ut animus bene a natura institutus 30
et subesse nolit et cupiat preesse. Indidit enim nobis
sive deus sive parens natura desiderium laudis et glorie,

Torna all'inizio