Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 312


et quod eam in alios Angelos inferiores transfunderent: et aliquid appetebant
ipsi superiori, in quo sibi consentiebant, ut scilicet dictam dignitatem assequeretur:
quia eadem ratio erat de uno et de omnibus. Et est simile de illis qui pari
ratione se habent ad aliquid acquirendum, et ideo omnes in unum conspirantes,
quilibet sibi et aliis desiderat.
Ad tertium dicendum, quod ista non est propria causa quare peccatum Angeli
fuit irremissibile; sed est aliqua congruitas, ut peccatum hominis magis remedietur.
Et praeterea non est simile; quia homo peccavit per alium tentantem:
sed inferiores Angeli per alium occasionem praestantem.
Ad quartum dicendum, quod conversio efficaciam habuit per gratiam, quae non
est ex aliqua creatura, sed in aversionem sufficienter virtus creaturae potest.
Praeterea non est a veritate remotum quod conversio unius Angeli esset occasio
et exemplum conversionis aliorum; immo videtur ex hoc quod dicitur
apocal. 12, 7: «Michael et Angeli eius praeliabantur cum dracone».
ARTICULUS 3
Utrum Angelis post casum convenienter assignetur locus.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod inconvenienter assignetur locus ipsis Angelis malis post
casum. Illi enim qui ex loco nullam impressionem recipit, aequaliter convenit
omnis locus. Sed daemones, cum sint incorporeae substantiae, non recipiunt
aliquas impressiones locales et corporales, quia nec illuminantur lumine corporali,
nec infrigidantur. Ergo videtur quod nihil sit dictu, quod eis unus locus
magis quam alius debeatur.
2. Praeterea, peccantibus non debetur nisi locus carceralis et poenalis. Sed
secundum Philosophum, Pythagoras
locum ignis dixit esse carcerem. Ergo videtur quod ibi deberent esse post peccatum,
et non in aere.
3. Praeterea, locus debet esse proportionatus locato. Sed daemones per peccatum
sunt obtenebrati. Ergo videtur quod debeatur eis locus circa terram, quae
est corpus opacum.
4. Praeterea, cum daemonibus debeatur perpetua poena, non debet eis concede
a Deo locus quem desiderent: quia desiderium completum mitigat poenam. Sed
daemones libenter volunt hic esse nobiscum: unde leguntur frequenter petivisse
ne in infernum mitterentur. Ergo videtur quod semper debeant in inferno esse.

Torna all'inizio