Oculissimum carissimum. Plautus(Curc. 15) : “Oculissimum
ostium amicae.”
Oculatum pro praesenti posuit Plautus, cum dixit (Pseud.
301): “Oculata die.” Item ipse (Truc. 490): “Pluris est
oculatus testis unus quam auriti decem”, id est qui se vidisse
dicat.
Oculitus quoque dicitur, ut funditus, penitus, quo significatur
tam carum esse, quam oculum.
Odefacit dicebant pro olfacit, quae vox a Graeco osme
tracta est.
Ogygia moenia Thebana ab Ogyge conditore dicta.
Occasio oportunitas temporis casu proveniens.
Occasus interitus vel solis in oceanum mersio.
|
|