219 
VITA ET OBITUS S. IUUENALIS EPISCOPI NARNIENSIS  
Vita et obitus s. Iuuenalis episcopi Narniensis 
(recensio Beneventana) 
1 Cum de uniuerso orbe terrarum omnipotens et pius Dominus 
sanctos suos eligeret, ut membra capiti compaginaret, ut 
scriptum est: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae, 
ut incredulis gentibus ad predicandum et manifestandum suam 
gloriam eos destinari maluisset, quatenus impleretur hoc quod 
per prophetam dictum est: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; 
et iterum: Vox tonitrui tui in rota, contigit ut Nequine celeberrimae 
urbi patronum et defensorem grumeret sanctissimum 
sacerdotem Iuuenalem futurumque episcopum, ut eius uineam 
excoleret et colendo uberiores botrones redderet; de quorum melopso 
liquore uniuersus populus satiaretur. 
2[ ]. 
3 Sicuti Romae, quae princeps et domina urbium est, annuit 
principes apostolorum Petrum ac Paulum, ab Oriente uenientes, 
ut sibi operarios, ac demum Italiæ, Tusciæ, Campaniæ 
sarmenta paginaret. 4 Sicut Sebastiae attribuit Ioannem 
Baptistam; Hierosolymis, prouincia Syriae, duos Iacobos et 
Mathiam, ac Stephanum; Patras, prouincia Achaiae, Andream 
apostolum; Ephesi, prouincia Asiæ, Ioannem Euangelistam; 
Bartholomeum Lycaoniae, prouincia Armeniae; Thomam <in> 
Indiam Agarenorum; Philippum Hierapoli, prouincia Asiae; 
Matheum Armenia, quae est possessio in terris Amonitorum; 
Simonem Chananeum Chorinti, in terris Quaddi; Marcum 
Alexandriae, prouincia Egipti; Lucam Beotiae, prouincia Mesopotamiae. 
5 Et per eorum patronatum et merita simulque 
cultura et uinea exuberaret in racemis, et orbis totus floreret 
per gloriam predicationis.
  |  
  |