nos tamen ad praesens ob honorem
Dei, et reverentiam beatorum Apostolorum
Petri et Pauli: quibus, utpote qui sacrum
Imperii diadema de ara beati Petri suscepimus,
esse volumus non ingrati: ab ingressu et receptione
ipsius terrae destitimus: expectantes interim,
si nostrum injuriatorem omissa vexatio
revocet ab offensis. Praeterea non patimur te
latere qualiter homo iste dictus Papa, in obsidione
Ferrariae civitatis Imperii, et Salinguerrae
fidelis nostri, Bononiensibus, Venetis, et
aliis convicinis nostris rebellibus convocatis,
legatum suum cum Mediolanensibus fecerit
convenire, ducem ibidem exercitus, et rectorem,
qui adeo cum suis complicibus eundem
Salinguerram et Ferrariam, in exhaeredationem
Imperii coarctavit, quod a suis proditus, receptis
tamen promisionibus et pactis, de indemnitate
personae suae, ac rerum suarum, et
de salubri mora sua in eadem civitate, nec non
per eundem legatum ducem Venetiarum. potestates,
rectores, capitaneos exercitus, et generaliter
per totum exercitum juramento firmatis,
nomine Ecclesiae, iuramentum impendit,
ac saepe dictam civitatem assignavit Ecclesiae
specialiter possidendam, commissa fide sua
fidei legati Ecclesiae, quod praestita et jurata
sibi securitas plenarie servaretur. Sed post deditionem
civitatis et suam, legatus idem eadem
celebritate qua praestiterat juramenta, cum
praedictis omnibus dejerando, demolitis domibus
et bonis ejusdem Salinguerrae, ipsum
simul duxere fide mentita Venetias captivatum.
Ecce qualis invenitur in legato fides? qualis de
patre legati mentiendi prodat authoritas? ut
|
|