immo minus in multis habentes: nam illa statim ut exorta  
sunt gradiuntur, nos autem non solum erecti pedibus  
non incedimus, verum etiam curvati manibus non reptamus. 
/* 
VI 
 De dolore partus et eiulatu nascentis.  
(1) Omnes nascimur eiulantes, ut nature miseriam exprimamus.  
Masculus enim recenter natus dicit  a , femina vero  
 e . Unde versus: 
Et dicent  e   vel  a   quotquot nascuntur ab Eva. 
Quid est igitur Eva nisi  heu-a  ? Utrumque dolentis est  
interiectio, doloris exprimens magnitudinem. Hinc enim  
ante peccatum virago, post peccatum Eva meruit appellari,  
ex quo sibi dictum audivit: «In dolore paries». 
(2) Non est enim dolor sicut parturientis: unde Rachel pre  
nimio dolore partus interiit et moriens vocavit nomen filii  
sui Benoni, id est filius doloris. Uxor Phinees subitis doloribus  
inruentibus peperit simul ac periit et in ipso articulo  
mortis vocavit filium Ichabod, id est filius meroris. «Mulier  
autem, ut naufragus, cum parit tristitiam habet; cum vero  
peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium,  
quia natus est homo in mundum». Concipit ergo 
  |  
  |