est: Loquetur pacem in plebem suam . Item 'in' pro 'per' ponitur et ablativo
iungitur, unde est: Multifarie multisque modis olim Deus loquens
patribus in prophetis (hoc est per pro<p>hetas), novissime diebus istis
loquutus est nobis in Filio (scilicet per Filium). 'In' pro 'ad' ponitur et
ablativo iungitur, ut ibi: Sicut oculi servorum in manibus dominorum
suorum. 'In' quotienscumque pro 'ante' reperitur, ablativo iungitur,
ut: Intret in conspectu tuo oratio mea .
Haec autem ideo assignavimus, quoniam plurimi qui videntur aliquid
scire de grammatica, de hac praepositione in errore inducuntur,
eo quod Donatus dixit: « In praepositio, quando motionem significat,
servit accusativo casui; quando significat in loco, ablativo tantum ».
Sed in hoc non est sequendus, quoniam aliter in actoribus invenitur.
Sunt praepositiones quae separatae numquam ponuntur, sed semper
coniunctae, ut di, dis, re, se, am, con, o.
|
|