Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 184

Liber III


quempiam amandum statuerimus, primum quidem hominem illum magnopere commendabimus cum ab aliis partibus, a quibus prae caeteris commendari posse videbitur: tum vero ab illis, quibus is ad quem scribimus, maxime delectatur. Deinde ea persequemur, quibus amor maxime conciliatur, morum studiorumque similitudinem, humanitatem, fidem, modestiam, urbanitatem, suavitatem consuetudinis caeterasque virtutes, quae hominem homini conciliare solent, in quibus materia latissime patet. Illa quoque non ad amandum quempiam saepe numero incitant, aetas, patria, nobilitas, dignitas, fortuna. Nam et aequales et cives et nobiles et honore, dignitate atque autoritate insignes et opibus fortunisque affluentes, libentius amamus, quam eos qui commune nobiscum omnino nihil habeant aut nulla in re nobis vel praesidio vel ornamento esse posse videantur. Itaque quum haec vel omnia vel magna ex parte illi inesse ostenderimus, utilem, honestam, laudabilem, iucundam, stabilem, perpetuamque eius amicitiam fore demonstrabimus: atque in ea re innumerabiles amicitiae fructus, commoda, ornamenta, suavitates, voluptatesque afferre poterimus. Quas persequi, quum et latissime pateant et ex Laelio Ciceronis facile disci possint, necesse non arbitror. Illud non omittemus, a quam multis et magnis viris sit is de quo loquimur, eorum amicitia

Torna all'inizio