eos ad reverentiam invitaret. 
7. Et vos imitatores . Domini commemorationem  
faciens optime videtur exhortationem fecisse. 
8.  Cum gaudio . Neque enim aliter gauderent pro  
illis quae nondum videbantur. 
9. LANFR.  A vobis enim diffamatus est . Diceret  
quis: Sciebant tunc Macedones et Achaici eos verbum  
Domini accepisse. Ad hoc respondet:  A vobis  
 enim diffamatus est , sermo habetur de vobis inter  
eos de fide vestra. 
10. AMBROS.  Servire Deo vivo . Notandum est autem 
quod in simulacrorum abdicatione Deum et  
vivum et verum esse asseruit. 
11. AUGUST. (lib. XV  De civit. Dei , c. 25, tom. V).  
 Quem suscitavit . Ira Dei non perturbatio est, sed  
judicium quo irrogatur poena peccato.
  |  
  |