Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 393

Tomus I


matrem suam suis bonis omnibus spoliatam,
de terra sua turpiter efugavit: et si manum in
eam mittere potuisset, uber ejus infelix
homo praecidere minabatur. Et nisi ad Te dilectum
principem nostrum et affinem habuisset
confugium, cum consilio tuo postmodum
ad praesentiam meam accedens,
non haberet ubi caput tantae nobilitatis domina
inclinaret, quae lachrymis apud Deum
et nos clamore continuo querula, non cessat
justitiam sibi, adversus tam improbum filium
implorare. Nec possumus silentio praeterire,
qualiter marchionem Misnensem, sibi sorore
sua nuptui tradita, et in terra sua nuptiis celebratis,
cum prima thori gaudia coluisset,
aggressus est eos in lecto nudos, et surgere
non permisit, donec eos in manibus ejus omnem
dotem et jus de quibus tenebatur
eis pro maritagio, respondere oportuit necessario
remisisse: contra securitarem sibi promissam,
quod nullam deberet eis petitionem facere,
vel remissionem aliquam postulare. Metu
insuper incusso ministerialibus suis, quod nullus
evaderet nisi quicquid petierat compleretur,
ut sibi et aliis suis intimis persecutor et tyrannus
omnibus in communi operum judicio
censeretur. Quibus omnibus lacessiti,
cum tanta sit ipsius iniquitas, quod non possit
veniam promereri, ad tot queremonias
principum in nostra praesentia replicatas, ad

Torna all'inizio