Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 101


Desinentia in gio. Omnia verba tertiae coniugationis in gio desinentia
faciunt praeterita in gi, ut fugio fugi, et mutant o in tum, ut
fugio fugitum.
In pio. Omnia coniugationis tertiae verba quae desinunt in pio,
praeteritum in pi faciunt, ut capio cepi, praeter cupio cupivi, rapio rapui
et sapio sapui; et mutant io in tum, ut capio captum et rapio raptum
(sed in compositis mutant i praeteriti in tum, ut concepi conceptum,
licet eripui ereptum et diripui direptum faciat). Quae autem praeterita
habent in vi, mutant vi in tum, ut cupivi cupitum.
In tio. Verba tertiae coniugationis omnia in tio terminantia faciunt
<praeteritum> in si geminata s, <ut> quatio quassi; et mutant si in sum,
<ut quassi quassum>.
Quaestio. Est aliquod deponens in tior? Est: potior potiris.
In rio terminantia. Coniugationis tertiae verba si in rio finierint,
faciunt praeteritum in ri, ut pario peperi; et mutant io in tum, ut pario
partum.
Omnia verba coniugationis tertiae desinentia in bo, si habent vocalem
longam ante bo, faciunt praeteritum in psi, ut nubo nupsi, scribo
scripsi. Omnia alia praeterita faciunt in bi, ut lambo lambis lambi,
scabo scabis scabi, bibo bibis bibi, praeter composita a cubo cubas,
quae faciunt praeterita in ui, ut recumbo recumbis recubui, concumbo
concumbis concubui. Et si faciunt praeterita in bi, mutant o in i
et addita tum supinum faciunt, ut lambo lambitum, scabo scabitum,
bibo bibitum. Si vero praeterita in psi feceri<n>t, mutant psi in tum,
ut nupsi nuptum, scripsi scriptum. Et si faciunt praeteritum in ui, mu
tant ui in i et addita tum supinum formabunt, ut recubui recubitum,
concubui concubitum.
Quaestio. Est aliquod deponens in bor? Est utique: labor laberis.
In co desinentia. Coniugationis tertiae verba quae in co desinunt,
si habuerint n ante co, faciunt praeteritum in ci vel in qui abstracta
n, ut vinco vici, linquo liqui. Et si habuerint s ante co, faciunt praeteritum

Torna all'inizio