Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 744


Solutio
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt, quod beatitudines sunt quidam
habitus perfectiores donis, sicut dona sunt perfectiora virtutibus. Unde dicunt,
quod virtutes perficiunt ad actus primos, dona autem ad actus secundos, sed
beatitudines ad actus tertios. Sed non de facili potest assignari differentia inter
actus beatitudinum et donorum, quae sufficiat ad differentiam habituum: quod
patet ex differentia quam assignant, quae non est nisi secundum intensionem et
remissionem, quod non sufficit ad diversificandum habitum.
Et ideo aliter dicendum, quod beatitudines non sunt habitus distincti a virtutibus
et donis; sed sunt operationes virtutum perfectarum ex adiunctione donorum,
sive potius operationes ipsorum donorum. Et hoc consonat dictis sanctorum,
qui beatitudines virtutes nominant eo modo loquendi quo virtus dicitur
actus virtutis. Consonat etiam ipsi Evangelio, quod inter beatitudines multa
enumerat quae manifeste ad dona vel virtutes pertinent. Consonare etiam videtur
ad hoc Magister, qui de beatitudinibus specialem tractatum non facit sicut
de virtutibus et donis. Consonat etiam philosophorum dictis, qui felicitatem
dicunt etiam esse operationem secundum perfectam virtutem.
Perfectio autem virtutis potest tripliciter accipi. Primo quantum ad speciem virtutis,
sicut prudentia quae dirigit alias virtutes morales, et sapientia quae dirigit
alias intellectuales. Unde a Philosopho felicitas civilis
ponitur operatio prudentiae; felicitas autem contemplativa, sapientiae. Secundo
quantum ad statum perfectionis, ad quam perfectionem virtus pervenit per augmentum:
et haec etiam perfectio requiritur ad felicitatem secundum
Philosophum: quia sicut una dies non facit ver, ita nec beatum.
Tertio quantum ad modum; et sic dona possunt dici perfectae virtutes, ut
ex dictis patet: vel etiam virtutes quibus dona adiunguntur, secundum quod
unus habitus ex additione alterius adiuvatur; et sic beatitudines, de quibus
loquitur Dominus, Matth. 5, dicuntur operationes perfectae virtutis.
Et quia dona, ut dictum est, habent duplices actus, quosdam qui pertinent ad
viam, et quosdam qui pertinent ad patriam; ideo in singulis beatitudinibus duo
ponuntur: unum pertinens ad statum viae, aliud autem ad statum patriae.
Differt tamen in his quae pertinent ad vitam contemplativam et activam. Vita
enim contemplativa et hic incipit, et in futuro consummatur; unde actus qui
erunt perfecti in patria, quodammodo in hac vita inchoantur, sed imperfecti
sunt. Donum autem intellectus cuius est spiritualia apprehendere, in patria ad
ipsam divinam essentiam pertinget, eam intuendo; unde in sexta beatitudine
quae ad donum intellectus pertinet, ponitur quantum ad statum patriae:
«Quoniam ipsi Deum videbunt». Sed in statu viae spiritualia, et praecipue
Deum, magis videmus cognoscendo quid non est, quam apprehendendo quid
est; et ideo quantum ad statum viae ponitur «cordis munditia» non solum a
passionum illecebris (quam munditiam donum intellectus non facit, sed praesupponitur

Torna all'inizio