Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 283


Sancti Vincencii, quod situm est in partibus Beneventane,
locus qui Samnie vocatur, ubi nunc presenti tempore regimen tenere
videtur, quia dedi ego Albericus in conveniencia de mobilia
iusto valientes solidos centum tibi suprascriptus abbas, et a predicto
monasterio tuo; idoneis homines in hac conveniencia interfuerunt
quomodo in edicti continet pagina, hec sunt nomina eorum: Rineri
filius quondam Arvini, et Rayneri filius quondam Tezzoni,
et Aldo filius quondam Caroni. pro ea vero racione et conveniencia,
et per consensu, et voluntate de primatis monachis de
predicto monasterio tuo suprascripto dedisti mihi Alberico, vel ad
meis heredibus, amodo et usque in .XX. et novem annis, hoc est
de res proprietatis predicti monasterii una pecia terre, que est in
territorio Valvense, in locus qui Pratule vocatur, est mensurata
iusta mensura per longum ab uno latu .CC.um septuagintaquattuor,
per latum a capu .CC.um trigintaquattuor, a pede .CC. sexaginta;
abet finis: da uno latu via, et terra Sancti Pelini; de alio latu fine
ipsum flumine Calido; a capu et a pede terra de filiis quondam
Helperini, cui supernomen Elpezo vocatur. et si amplius inveneris
suprascripta mensura, ibidem infra finibus ipsa est pecia de terra,
secus predicte finis pergunt cum introitu et exoitu suo, et cum
omnia quantum infra se, vel super se abentes, quia integrum dedisti
mihi, vel ad meis heredibus in completi .XX. et novem annis.
in vero tinore ad usumfruendi, lucrandi, agendi, cultandi, laborandi,
regendi, nam non vendendi, nec donandi, nec concambiandi, nec
in loco pigneris commendandi, nec per nullum ingenium argumentis
in alterius potestate ad proprietario nomine transmigrandi,
vel subtrahendi, nisi tantum usufruendi, et de frugibus faciendi
quidquid ego vel meis heredibus voluero; et pro frugibus quod
nos exinde lucraverimus, sic debeamus absolvere censum omne
annualiter, per unumquodque annum, in qualecumque die infra
annum, de merce solidum unum ego, vel meis heredibus, aut nostris
ministerialis ipsum censum omne annualiter damus tibi

Torna all'inizio