Salimbene de Adam: Cronica

Pag 296


Quid fecit Fredericus, postquam a Parmensibus fugatus est de Victoria.
Item de Friderico sciendum est quod, postquam, destructa
Victoria, fecit omnia que in alia cronica posui, reversus est in
Apuliam; de qua si non exisset et contra Lombardos guerram
non habuisset, melius sibi fuisset. Impleta est tamen in eo Scriptura
Danielis que dicit, XI: Cessare faciet principem opprobrii
sui, et opprobrium eius convertetur in eum. Et convertet faciem
suam ad imperium terre sue, et impinget et corruet et non invenietur.
Et stabit in loco eius vilissimus et indignus decore regio, et in paucis
diebus conteretur, non in furore nec in prelio
. Hoc potest ad Conradum
filium Friderici referri, qui paucis diebus post patrem supervixit
et per cristere mortuus est veneno immisso. Quod autem
sequitur: Et stabit in loco eius despectus, hoc ad Manfredum potest
referri, qui illegittime natus est ex imperatore et ex filia sororis
marchionis Lancee, quamvis in morte desponsaverit eam. Quod
autem additur: et non tribuetur ei honor regius, hoc impletum
est quando rex Karolus interfecit eum in bello. Quod
autem supra dixit de Friderico, scilicet Daniel: Et cessare faciet principem
opprobrii sui
, potest referri ad Innocentium papam, qui
timore Friderici a partibus Romanis fugit Lugdunum. Et vere fuit
princeps opprobrii sui, quia in pleno concilio Lugdunensi eum
deposuit ab imperio. Quod autem sequitur: et opprobrium eius
convertetur in eum
, hoc impletum vidimus oculis nostris. Ideo
dicit Scriptura: Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem
ipsius iniquitas eius descendet
.
Recordor illorum que in precedenti millesimo pretermisi, eó
quod cor occupatum haberem circa Friderici negotia describenda.
Et ideo, quia sunt digna relatu, et michi scribere incumbit,
eó quod de hoc sum rogatus a pluribus, non est bonum quod
meo silentio occultentur, sed scribantur hec in generatione altera,
et populus qui creabitur laudabit Dominum
.
Igitur, anno Domini MCCXLVII, cum civitas mea Parma a
Friderico imperatore condam esset obsessa, exivi de Parma
et ivi Lugdunum, et familiariter fui locutus cum domino papa

Torna all'inizio