Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 354


debeant habere habitationes mirabiles, et subtili industria
constructas, probat Philos. Duplici ratione. quartum prima
sumitur ex parte magnificentiae regiae. Secunda ex parte
populi. Possumus autem et nos tertiam rationem addere,
ex parte familiae et minostrorum. Prima via sic patet. nam
secundum Philosophum 4. Ethicorum capitulo de Magnificentia,
maxime gloriosos et nobiles decet esse magnificos:
reges ergo et principes, qui debent esse nobiles
et praeclari, potissime decet esse magnificos. alii enim
moderatas possessiones habentes, possunt esse liberales, eo
quod liberalitas in parvis sumptibus esse possit: sed reges
et principes multitudine possessionum pollentes, debent
esse magnifici, eo quod magnificentia circa magnos sumptus
esse contingat. Sed magnifici, ut dicitur in eodem
4. Ethicor. est praepare habitationem decentem: non est
autem decens habitatio, nisi magnifico opere, et mirabili
industri sit constructa. Ex parte ergo ipsius magnificentiae
regiae patet, quod reges et principes, quantum ad industriam
operis, decet habere habitationes mirabiles.
Alii vero cives tales habitationes habere debent magis et
minus mirabiles, ut competit propriae facultati. Secunda
via ad investigandum hoc idem, sumitur ex parte ipsius
populi: et hanc tangit Philosophus 6. Politicorum, ubi ait,
quod principes decet sic magnifica facere, et talia aedificia
construere, quod populus ea videns, quasi sit mente
suspensus proter vehementem admirationem. nam populus
minus insurgit contra principem, videns ipsum sic
magnificum: quilibet enim de populo hoc viso opinatur
principem esse tantum, quod quasi impossibile sit ipsum
invadere: et quia circa impossibilia non cadit electio neque
consilium, ut vult Philosophus 3. Ethicorum, quilibet
ex populo retrahitur, ne dissensionem faciat contra principem,
si aspiciat ipsum tantum, et tam magnificum. Magnitudo
enim aedificiorum licet nonsit fienda ad ostentationem
et inanem gloriam: decet tamen reges et principes,

Torna all'inizio