Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 396


EXPOSITIO TEXTUS
«De secundo et quarto nulla praecepta danda erant». Contra. Lex debet universaliter
hominem de omnibus ordinare quae ad virtutes pertinent. Praeterea,
dilectio Dei similiter erat omnibus insita naturaliter. Et dicendum, quod sicut se
habent scientiae speculativae ad cognoscenda, ita se habet lex ad operanda.
Unde sicut in scientiis speculativis non traditur doctrina de principiis per se
notis, quia per naturam cognoscuntur, sed tantum de conclusionibus quae per ea
cognoscuntur; ita neque lex determinat explicite de dilectione sui ipsius ad quam
natura inclinat, sed de dilectione proximi quae ex illa oritur, sicut conclusiones
ex principiis. Dilectio autem Dei, quamvis nobis naturaliter insit, non tamen hoc
modo quo per caritatem diligitur, ut supra dictum est. Ex hoc autem ipso quod
praecipitur Deus diligi specialiter, docemur nos ipsos specialiter diligere.
«Nemo unquam carnem suam odio habuit». Contra. Multi seipsos interficiunt,
ut dicit Philosophus propter abundantem malitiam. Et dicendum,
quod vitam suam corporalem quilibet diligit naturaliter; sed quod aliqui ad
mortem suam corporalem anhelant, hoc contingit per accidens, vel inquantum
retardantur ab aliquo bono magis amato per vitam corporalem, sicut in quaerentibus
aliam vitam accidit; vel inquantum per corporalem vitam ipsorum aliquo
modo consequuntur aliqua mala, quibus carere melius aestimant quam
vitam corporalem habere.
«Oritur autem hic quaestio». Videtur quod dilectio Angelorum et Beatae Virginis
et Christi secundum quod homo, non contineatur in dilectione proximi, sed
magis debeat reduci ad dilectionem Dei, quia supra nos sunt. Et dicendum,
quod Deus est supra nos quasi influens nobis aeternam vitam; sic autem neque
Angeli neque homo virtuosus neque Christus secundum quod homo, supra nos
sunt: quia sicut sola Trinitas nos creavit ad vitam naturae, ita ipsa sola nos
sanctificat vita gratiae, et beatificabit vita gloriae. Sed sunt diligendi sicut
simul nobiscum participantes a Deo vitam aeternam; et in hoc iuxta nos sunt;
quamvis sint supra nos in hoc quod plenius participant.

Torna all'inizio