in Apuliam rediit, Conuersanes obsedit, eorum ciuitates et castella uiriliter expugnauit 
et quosdam de eis captos in Siciliam misit. Transacto uero aliquanto spatio temporis cum 
magno exercitu in Terram Laboris uenit, Nuceriam cepit et diruit, Auers[i]am destruxit, Capuam  
et pene totam Terram Laboris occupauit. Princeps uero Capuanus simul cum comite  
Raydulfo Neapolim se receptauit, sed quia ciuitas illa partim situ loci partim militia 
munita erat, eam expugnare non potuit, sed militiam suam apud Auersam et in aliis uicinis 
locis relinquens eam continuo inpugnari et deuastari fecit. Robbertus uero Capuanus princeps  
Pisas ad implorandum Pisanorum auxilium iuit, relictis apud Neapolim Sergio magistro 
militum et duce eiusdem ciuitatis et comite Raydulfo. Qui postmodum cum magno nauali 
exercitu Pisanorum Neapolim uenit et maximam audaciam et fortitudinem baronibus qui Neapolim  
erant prebuit. Galee uero Pisanorum super Amalfiam uenientes eam inmunitam et 
huius rei insciam ceperunt et expoliauerunt. Quod audiens rex Roggerius qui tunc temporis  
in Terra Laboris erat, misso exercitu suo Pisanos qui adhuc in Amalfie partibus morabantur  
fugauit et multos eorum in ore gladii perdidit et sic ciuitatem liberauit. Pisani uero 
deuicti et confusi primo Neapolim postea Pisas redierunt. Rex autem Roggerius uir discretus  
et prouidus qui in agendis suis negotiis magis consilio quam uiribus utebatur, nun 
in Terra Laboris nunc in Apulia inimicos suos uiriliter inpugnabat et quosdam eorum minis  
et terroribus, quosdam uero beneficiis et promissis ad suam amicitiam attraebat. Robbertus 
uero Capuanus princeps et comes Raydulfus et quidam alii de baronibus cognoscentes quod 
regi Roggerio resistere non ualerent, ad Lotharii imperatoris Teutonici auxilium confugerunt 
ipsum humiliter postulantes ut eis ammissas terras restitueret asserentes Apuliam et Siciliam 
ad ius sui imperii pertinere. Rex autem Roggerius postquam inimicos et rebelles suos a 
regno repulit et fugauit, totam terram in pace et tranquillitate possedit preter Neapolim quam
  |  
  |