: Gesta Berengarii

Pag 54


Quamque petens linquensque luit Sol aureus undas,
Et quam torret equis totiens inuectus anhelis.
Prodit auis atauisque illo de sanguine rector
Ausoniae; Karoli sed enim nutritus alumni
Rite sub imperio, simili qui nomine Romam
Postremus Francis regnando coegit habenis.
Ille uirum cernens belli sub imagine laetum
Et ratione pium regnique beamine dignum,
Egregii fidum lateris delegit amicum
Fascibus imperiique aptum, si bella, ministrum,
Forte ruunt; Italus princeps exercitus armis
Praeduros Martis didicit sic ferre labores.
Venerat ecce dies, primi cum fata parentis
Posceret atra Lues regem, totosque per artus
Febris iit. Moriens primos compellat amicos.
Vltima Brengario referunt dixisse propinquo:
"Subdere colla tibi merito deberet eous
Et licet occiduas cernit quos mersus in undas
Phoebus, uterque etiam mundi quos despicit axis:
Attamen Hesperiae proceres pro uiribus ardent
Rite subesse tibi, tanto quia digna labore
Cuncta geris. Penes imperii te gloria nostri,
Atque tuis stabit Romana potentia fatis!"
Haec fans aetherias ductor concessit in auras,
Supremumque gemens regnorum liquit habenas.



20




25




30




35




40

Torna all'inizio