Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 193


nostris vel sequimur passionem, vel rationem. Et
quanto minus viget ratio in nobis, tanto magis passio
vigoratur. Iuvenes ergo, quia sunt inexperti, et non vigent
intellectu et prudentia, magis regnatur passione
quam ratione. quare ut plurimum sunt passionum insecutores.
Secundo sunt de facili vertibiles. Nam anima
sequitur complexiones corporis. Sicut ergo in corporibus
iuvenum humores sunt in magno motu: sic ipsi
habent voluntates et concupiscientias valde vertibiles.
Ideo dicitur 2. Rhetoricorum, quod iuvenes acute concupiscunt,
sed cito saturantur. vehementer volunt, sed
de facili permutantur. Tertio sunt nimis creditivi. quod
(ut ad praesens spectat) duplici de causa contingit. Primo,
quia non sunt maligni moris. non enim putant
alios esse malos, sed sua innocentia alios mensurant.
Cum ergo naturale sit, quod quis de facili credat ei, quem
credit esse bonum, et quem non cogitat ex malitia loqui:
iuvenus credendo omnes esse innocentes, omnibus
de facili credunt. Rursus hoc idem contingit ex inesperientia.
Nam ex multis sermonibus indocti existentes,
ad pauca respicientes, iudicant facile. Unde et proverbialiter
dicitur, qui modica novit, cito iudicat. Iuvenes
ergo, quia non sunt multorum experti, statim cum
eis aliquod proponitur negocium, non valentes ad multa
respicere, eo quod sint multorum ignari, statim de illo
negocio iudicant, et credunt sic esse, ut eis proponitur.
Si enim multa cognoscerent, conditiones hominum
considerare scirent, et non statim assentirent corde
omnibus iis quae eis dicuntur, sed diligenter inspicerent
utrum illa essent credenda. Quarto sunt contumeliosi.
Nam (ut supra dicebatur) iuvenes maxime
appetunt excellere: quia ergo videtur eis quod excellant,
contumelias inferunt. et sic de facili sunt contumeliosi.
Quinto sunt mendaces, et quodammodo omnia pertinaciter
asserunt. Nam quia sunt inexperti, ignorat seipsos,

Torna all'inizio