fugit. Ergo, quantum possumus, debemus vitare 			c.86v.a 
mortem honestate servata, sed, cum advenerit, 
Deo facere se conformem. Nec debemus voluntarie 
ad mortem currere, quod non tantum theologi 
prohibent, sed Tullius in III° Rhetoricorum dixit 
non illis auxilio deos esse, qui se consulto in periculum 
mittunt. Et in VI de Re publica dixit: "  Omnibus 
retinendus animus est in custodia corporis, 
nec sine iussu eius, a quo ille est nobis datus, ex 
hominum vita migrandum est, ne munus humanum 
adsignatum a deo iudicemur abiecisse"  . Require in 
li. Mulierum c. Lucrecie et in li. Vir.  ubi scripsi de 
Cathone Uticensi. Et hoc est quod Petrarcha scripsit 
in primo li. Afri. : "  Deus hoc namque sancxit Legibus 
eternis, hominem stacione manere corporis, edicto donec 
revocetur aperto. Non igitur properare decet, sed 
ferre modeste Quantulacumque brevis superant incommoda 
vite"  .
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |