barbaria commoverat, multa hominum milia interfecit, ac Pannoniis
servitio liberatis Romae rursus cum Commodo Antonino
filio suo, quem iam Caesarem fecerat, triumphavit. ad huius
belli sumptum cum aerario exhausto largitiones nullas haberet
neque indicere provincialibus aut senatui aliquid vellet, instrumentum
regii cultus facta in foro divi Traiani sectione distraxit,
vasa aurea, pocula chrystallina et murrina, uxoriam ac suam
sericam et auream vestem, multa ornamenta gemmarum, ac
per duos continuos menses venditio habita est multumque auri
redactum. post victoriam tamen emptoribus pretia restituit, qui
reddere comparata voluerunt; molestus nulli fuit qui, maluit
semel empta retinere.
Hic permisit viris clarioribus, ut convivia eodem cultu quo
ipse et ministris similibus exhiberent. in editione munerum
post victoriam adeo magnificus fuit, ut centum simul leones
exhibuisse tradatur. cum igitur fortunatam rem publicam et
virtute et mansuetudine reddidisset, obiit XVIII anno imperii, vitae
LXI, et omnibus certatim adnitentibus inter divos relatus est.
Huius successor L. Antoninus Commodus nihil paternum
habuit, nisi quod contra Germanos feliciter et ipse pugnavit.
Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est,
ut Commodus diceretur. sed uxoria obscenitate depravatus
gladiatoriis armis saepissime in ludo, deinceps etiam in amphiteatro
cum huiusmodi hominibus dimicavit. obiit morte subita
atque adeo, ut strangulatus vel veneno interfectus putetur,
cum annis xii post patrem et viii mensibus imperasset, tanta
execratione omnium, ut hostis generis humani etiam mortuus
iudicaretur.
Huic successit Pertinax grandaevus et qui septuagenariam
attigisset aetatem, praefecturam urbi tum agens, ex senatus consulto
imperare iussus. octogesimo die imperii praetorianorum
militum seditione et Iuliani scelere occisus est.
Post eum Salvivs Iulianus rem publicam invasit, vir nobilis
et iure peritissimus, nepos Salvii Iuliani, qui sub divo
Hadriano perpetuum conposuit edictum. victus est a Severo
apud Milvium pontem, interfectus in palatio. vixit mensibus
septem postquam ceperat imperare.
Hinc imperii Romani administrationem Septimius Severus
accepit, oriundus ex Africa, provincia Tripolitana, oppido Lepci.
|
|