2. Praeterea, ea quae magis sunt similia, facilius uniuntur. Sed angelica est divinae
similior quam natura humana, quia, ut dicit Gregorius,
quanto in Angelo natura est subtilior, eo magis imago Dei in illo insinuatur
expressa. Ergo angelica natura est magis assumptibilis quam humana.
SED CONTRA, assumptio humanae naturae ideo facta est, ut peccato hominis
remedium praeberet. Sed peccatum Angeli est irremediabile, ut supra, lib. 2,
dist. 7, qu. 1, art. 2, dictum est. Ergo angelica natura non est assumptibilis.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod totum universum sit magis assumptibile quam humana
natura. Effectus enim universalis maxime causae universali assimilatur. Sed
universum est effectus universalis Dei qui universalis causa est. Ergo universum
Deo magis assimilatur quam humana natura, quae est quidam particularis
effectus: et ita est magis assumptibile.
2. Praeterea, per assumptionem consummatio totius universi est perfecta. Sed
magis esset universum perfectum si omnes partes eius essent assumptae. Ergo
universum est magis assumptibile.
SED CONTRA, ex hoc est aliquid assumptibile Deo quod ad imaginem Dei est.
Sed non potest dici quod totum universum sit ad imaginem, nisi forte poneretur
universum animatum anima rationali, sicut Platonici posuerunt, quod a fide
alienum est. Ergo universum non est assumptibile.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, quod assumptibile dicitur quod potest assumi. Cum autem
dicitur, creatura potest assumi, non signatur aliqua potentia activa creaturae: quia
sola potentia infinita hoc facere potuit, ut in infinitum distantia coniungerentur in
unitatem personae. Similiter non signatur etiam potentia passiva naturalis creaturae,
quia nulla potentia passiva naturalis est in natura cui non respondeat potentia
activa alicuius naturalis agentis. Unde relinquitur quod dicat in creatura solam
potentiam obedientiae, secundum quam de creatura potest fieri quidquid Deus
vult, sicut de ligno potest fieri vitulus, Deo operante. Haec autem potentia obedientiae
correspondet divinae potentiae, secundum quod dicitur, quod ex creatura potest
fieri quod ex ea Deus facere potest. Sed potentia Dei dupliciter consideratur: vel ut
absoluta, vel ut ordinata. Quod qualiter intelligendum sit, ex dictis, 1 dist., qu. 2,
art. 3, patet. Loquendo autem de potentia Dei absoluta, Deus potest assumere
quamcumque creaturam vult. Unde secundum hoc non est una creatura magis
assumptibilis quam altera. Loquendo autem de potentia ordinata, illam creaturam
assumere potest quam congruit eum assumere ex ordine suae sapientiae. Unde illa
creatura dicitur assumptibilis in qua huiusmodi congruitas invenitur.
|
|