Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 197


non vivunt spe, sed memoria. Anima enim ut plurimum
sequitur complexiones corporis. Sicut ergo senes
in propriis corporibus deficiunt in humoribus, et
in vita: sic videtur ipsis, quod omnia eis deficiant.
Timentes ergo defectum pati, sunt illiberales, et non
audent expendere. immo videntes sic se deficere, non
confidunt de propriis viribus, sed solum confidunt de
iis quae habent. Ponentes ergo in eis suam spem et confidentiam,
non audent expensas facere. Rursus illiberales
sunt ex experientia temporis: quia enim multis
annis vixerunt, credibile est eos fuisse passos indigentias
multas. Timentes ergo indigentiam pati, illiberales
fiunt. Contingit etiam eos illiberales esse, quia magis
vivunt memoria, quam spe. Cogitant enim se multum
vixisse in praeterito, et parum victuros in futuro.
Ideo quia memoria est praeteritorum, et spes est futurorum:
non vivunt spe, nec confidunt de iis quae debent
acquirere in futuro, sed vivunt memoria, et confidunt
de iis quae acquisiverunt in praeterito. quare non confidentes
de acquirendis, fiunt illiberales, et acquisita non
de facili tribuunt. Quinto sunt malae spei. nihil enim
bene sperant, sed circa omnia deficere credunt. Causa
autem huiusmodi assignata est in praecedentibus. Nam
si spes est futurorum, et memoria praeteritorum, et senes
multum vixerunt in praeterito, et parum credunt
se vivere in futuro: senes in sperando deficiunt, et modica
se cogitant facturos. non enim vivunt, nec delectantur
in sperando, sed in memorando. Huiusmodi
autem signum est. Quia quilibet libenter tractat ea,
in quibus delectatur. Videmus autem quod cum senes
adinvicem congregantur, semper recitant res gestas,
quas fecerunt. non autem delectantur in recitando res
fiendas, quas sunt facturi, eo quod videant se multa fecisse,
et cogitent se pauca facturos. Sunt ergo difficilis
spei, quia in sperando deficiunt, et pauca se facere sperant.

Torna all'inizio