: Annales Sanctae Trinitatis Veronenses

2


Anno ab incarnatione domini
nostri Iesu Christi 1117.
indictione decima, 2. Iduum
Ianuarii consecratum est hoc
templum in honore sanctae
trinitatis et beatae Mariae
semper virginis et omnium
sanctorum. Hoc anno multe
turres et innumerabilia edificia
propter terre motum per
Longobardiam et alias terras
corruerunt.
Anno Domini 1118. hobiit
Pascalis papa.
Anno 1119. hobiit Gelasius
papa.
1125. hobiit Calixtus papa
et imperator Henricus quartus,
atque in regem et imperatorem
elevatus est
Lotharius.
1127. Padus fluvius sic congelatus
est, ut ab una ripa
usque ad aliam milites super
glaciem in equis transirent.
1128. Fulco marchio hobiit
18. Kal. Ianuarii.
1131. hobiit Honorius papa.
1132. Lotharius rex cum
exercitu in Longobardiam venit.
Inde ipse ad Romam ivit,
et coronatus est ibi a domno
papa Innocentio II. Tunc enim
Petri Leonis filius sancti Petri
aecclesiam vi optinebat. Eodem
vero anno 4. Nonas Augusti
sol obscuratus est.
Eodemque scilicet anno 17.
Kal. Decembris 1135. hobiit
Bernardus Veronensis
episcopus.
1136. 8. Kalend. Decembris
hobiit Redalda.
1137. 4. Idus Novembris
hobiit Vivianus, qui hoc monasterium
cepit et ad finem simul
cum claustra perduxit.
1139. fluvius aquae Athesis
inundavit 3. Kal. Septembris.
1141. arx Garde capta est
8. Kal. Martias.
1142.

Torna all'inizio