Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 349


sine lesione sospitibus, nisi tribus, quos
praessura multitudinis interemit; ex peditibus
vero quingenti, tum oppressione, tum saggittis
corruunt vulnerati. Ex Saracenis autem plusquam
XXXM. concidunt, Catalanorum jaculis et
cultellis; singuli enim Arabes inermes singulis
ictibus corruebant.
Post tantam infidelium factam stragem redeunt
Aragonenses ad castrum, ubi Arabum fere tria
millia invenerunt, quadam sumpta securitate,
quae totidem dimissis equitaturis sine fraeno per
burgum ..... aliquibus colligatis, aliquas vero
manus Arabis quiescentis in terra per habenas
et lora, ne fugerent, in loco tenebant. Hii
cum nondum suae gentis crederent multitudinem
pertransisse, opinati sunt quod redeuntes hostes
a caede forent de numero barbarorum; sed cum
intuerentur de prope postmodum balistrarios, et
balistras, quibus barbari non utuntur, cumque
etiam suorum signa, sed hostium, non discernerent,
magno intra se stupore concepto, statim
animos perdiderunt, factique sunt sine voce, velut
oves in caulis, quando sine balatu ruminant
quiescentes. Intrant igitur Catalani victoriose,
licet nimia caede fessi, muros terrore et timore
silentiosos, capiunt Arabes sicut haedos, ac eorum
equas et equulas aliquandiu sine mortis illatione
conservant; tandem vero, cum esset eorum
praeservatio magis ad pondus, quam ad commodum
..., et ronzinas, et jugulant Saracenos.
EXPLICIT LIBER OCTAVUS.

Torna all'inizio