Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 295


in vxorem que sub eo fornicari non desinet et optare
eius mortem vt possit accipere iuuenem. Dixit rex: Non
amplius debemus in te confidere. Ait Beled: Quattuor sunt
in quibus non debet quis confidere, scilicet: serpens, lupus,
rex iniquus et corpus quod Deus mori destinauit. Dixit rex:
Ammodo nos oportet a te preseruari. Ait Beled: A quattuor
debet se vnusquisque preseruare: a latrone, a mendace, ab
inimico et a crudeli. Dixit rex: Sufficere tibi debet quia probasti
et temptasti me. Dixit Be[led]: In quattuor probatur
res: vir fortis in bello, bos in aratro, seruus in sua dilectione
erga omnes homines, intellectus vero et discretio regis
probatur in eius ire prorogatione, mercator vero in suis
negociationibus, socij vero [quando] sociorum suorum remittunt
offensas, fidelis amicus probatur in temporibus
aduersitatum amicorum suorum, vir autem religiosus suis
ele[e]mosinis et orationibus comprobatur et eius perseuerantia
in hac vita in maceratione sui corporis et sue persone
afflictione, vir vero nobilis natura probatur in sui manus
largitate omnibus petentibus, pauper vero probatur recedendo
a peccatis et querendo tantum suum victum iuste et
temperate. Dixit rex: Quomodo potes loqui ante me videns
iram meam? Ait B[eled]: Septem sunt que nunquam de
ira regis excluduntur: qui non compescit iram suam
quando prouocatur, nec sua vicia reprimit, et sapiens bona
opera non faciens, et stultus vane gloriosus, et iudex premium
recipiens in iudicio, et sapiens auarus sua scientia ad
docendum alios, et faciens iusticiam ad meritum huius seculi.
Dixit rex: Multum contra me exasperasti et male egisti
mihi et tibi. Ait Beled: Octo sunt qui sibi et aliis malefaciunt:
stultus qui nihil scit reputans se sapientem et volens
alios docere, et vir tacens intellectu qui querit quod non
inuenitur, et crudelis impius, et qui vtitur proprio consilio

Torna all'inizio