Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XIII

Pag. 133


XIII
DE DAMASCO HIC
Deinde. transiens illum pontem. perveni ad unam pulcherrimam planiciem. pulchram et amenam. per cujus planiciem transeunt plures
rivi aquarum. qui irrigant totam illam planiciem et ortos et jardinos:
et. in capite illius planiciei. sub monte. est illa magna et potentissima civitas
Damascus. que sicut paradisus potest in omnibus commendari. Est
enim civitas hec in planicie sita. habens montem ab uno latere et a
tribus lateribus planiciem. et tantum appropinquat civitas monti. quod
plures domus civitatis. ultraquam mille. sunt edificate juxta illum montem.
et est primo civitas murata tota in planicia situata. et. juxta hanc civitatem.
est unum castrum in planicie situm. fortissimum et inexpugnabile. habens
formam quadram. et pro qualibet quadratura habet latitudinem duorum
jactuum baliste. et quinque turres altissimas et latissimas habet pro quadratura qualibet: et muros habet altissimos de vivis lapidibus totum edificium
hujus castri et murorum civitatis. Sed civitas. que est murata. non est multum magna. Sed circa castrum et civitatem. ad unum miliare cum dimidio
et plus. ad omnem partem. est civitas ampliata in tantum. ut longitudo civitatis
per omnem partem sit plusquam tria miliaria et cum pulcris domibus
et altis et pulcris edificiis et bene contiguis. et habet plateas magnas et vias
latas et magnam habundantiam aquarum irrigancium totam civitatem per
conductus. ad modum foncium. In civitate illa Damasci. est magna milicia et
multi nobiles in tantum. ut in una die possit rex Damasci Xij milia equitum
sagittariorum congregare. solummodo de habitatoribus illius civitatis et
secundum modum eorum. Reputantur valentes: verum est quod habent parvos equos. et. preter gladium. arcum et sagittas. portant arma modici valoris.
In diviciis. hec Damasci civitas prepollet in mercantiis et in omnibus
rebus mobilibus. Nam de tota Asyria et India et multis aliis partibus
conveniunt illuc infiniti cameli. portantes piper. gingiber. cynamonium
et alias species in maxima quantitate. ut audivi a cristianis ibidem

Torna all'inizio