Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, quaest. 1, art. 1, quaestiunc.
3, assumens non est assumptum: unde si persona Dei assumpsisset personam
hominis, persona Dei non esset persona hominis; et sic essent duae personae,
quod est haereticum: unde non conceditur quod persona sit assumpta:
et etiam quod assumitur, trahitur ad aliquod completius, ipsum incompletum
existens, ut patet ex praedictis, et hoc est contra rationem personae, quae maximam
completionem importat.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura non praeexistit ante unionem;
sed postquam unita est, fuit in atomo, vel persona Verbi.
Ad secundum dicendum, quod hoc quod dicit: «Propter personarum diversitatem»,
non est referendum ad Christum, sed ad parentes; quia diversae sunt personae
Patris et matris eius.
Ad tertium dicendum, quod separatio dat utrique partium totalitatem, et in continuis
dat etiam utrique esse in actu: unde supposito quod hominem deponeret,
subsisteret homo ille per se in natura rationali, et ex hoc ipso acciperet rationem
personae.
Ad quartum dicendum, quod consumere dicitur proprie destruere quod extitit;
et secundum hoc persona consumpsisset personam, si persona Verbi assumpsisset
hominem primo existentem. Sed improprie dicitur etiam consumi quod
impeditur ne fiat. Et quia persona divina, quae assumpsit humanam naturam
impedit quod natura humana habeat propriam personalitatem, ideo dicitur consumpsisse
personam, quamvis improprie: unde non est ex hoc extendendum.
EXPOSITIO TEXTUS
«Nec Divinitas (inquit) Christi, aliena est a natura Patris, nec humanitas a natura
matris». Contra. Christus communicat cum Patre in una natura numero, cum
matre vero non. Ergo non est recta similitudo. Dicendum, quod non oportet
quod sit similitudo quantum ad omnia, sed sufficit quod sit quantum ad aliquid.
«Cum (inquit) de Christo audis, quia in forma Dei erat, oportet agnoscere firmissimeque
tenere, in illo formae nomine naturalem plenitudinem debere intelligi».
Sciendum, quod natura divina dicitur forma, non quod sit actus alicuius
naturae, sed quia non habet partem sui naturam, nec aliquid potentialitatis in
ipsa est. Natura vero humana dicitur forma, non quia comprehendit principia
tantum formalia (comprehendit enim et formam et materiam), sed per modum
quo quidditas compositi dicitur forma totius.
|
|