Boncompagnus de Signa: Ysagoge

66


interesse et sanctum crisma more solito consecrare.
Quocirca.»
«Placuit summo pontifici causam matrimonii que vertitur
inter P. et M., vestros parrochianos, nostro examini commettere,
ut partibus auditis et cognita veritate quod esset
iustum nulla obstante appellatione discerneremus, et decretum
per censuram ecclesiasticam causamque faceremus
observari. Cuius rei causa.»
«Per litteras apostolicas recipimus in mandatis quod causam
matrimonii que inter J. et M., vestros parochianos vertitur
summa discerneremus diligentia, et hinc inde cognita veritate
quod iustum esset sine appellationis remedio iudicaremus,
et quod discerneremus per censuram ecclesiasticam faceremus
observari. Quocirca.»
«Dominus papa vos providum et discretum in rebus agendis
cognoscens causam que inter P., civem Signinum ab una
parte, et Q. parrochianum vestrum ab alia vertitur vestro
examini commisit, ut partibus hinc inde auditis eam sine
debito decideretis. Quapropter.»
«Quia vos dominus papa cognovit in cunctis esse providum
et discretum causam matrimonii que vertitur inter J. et
B. vestre audiencie commisit, ut hinc inde cognita veritate
eam canonico fine decideretis. Cuius rei causa.»
21 Sic potest episcopus exordiri quando scribit prelato vel clerico
suo:
« Ex questione dilecti filii et familiaris nostri B. cognovimus
quod eum indebite et sine causa rationabili molestabas, et
injuriosa ei verba etiam inferebas. Quocirca.»
«Presentium lator ante nostram presentiam accedens de te
magnam posuit querimoniam, dicens te illum indebite
molestare et etiam verborum oppropria illungiter inferre.
Quapropter.»

Torna all'inizio