Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 61


omnium Longobardie civitatum consules ibi astantes publice
in ipso colloquio surgentes in manu ipsius imperatoris omnia,
que predicti iudices regalia iura esse dixerant, refutaverunt
ac ei finem ex ipsis omnibus fecerunt. Statimque imperator
eis omnibus sub nomine fidelitatis, ne ipsi amplius de ipsis
rebus intromitterent, firmiter precipiens: omnes unanimiter
unusquisque tamen per se, amplius se de ipsis rebus
non
intromissuros spoponderunt. Insuper etiam veram et perpetuam
pacem ibi omnes inter se et omnibus aliis personis
deinceps se firmiter tenere iuraverunt; quamvis minus de

1



5




10
Torna all'inizio