Bonizo episcopus Sutriensis : Liber ad amicum

Pag 571


INCIPIT LIBER BONITHONIS SUTRIENSIS EPISCOPI QUI INSCRIBITUR
AD AMICUM.
Queris a me, unicum a tribulatione quę circumdedit me presidium: Quid est,
quod hac tempestate mater ęcclesia in terris posita gemens clamat ad Deum nec exauditur
ad votum, premitur nec liberatur; filiique obedientie et pacis iacent postrati,
filii autem Belial exultant cum rege suo; presertim cum qui dispensat omnia ipse sit
qui iudicat ęquitatem. Est et aliud, unde de veteribus sanctorum patrum exemplis á
me petis auctoritatem: Si licuit vel licet christiano pro dogmate armis decertare.
Quibus tuę mentis fluctuationibus si aurem sani cordis adhibueris, facile respondebitur;
tum quia inpromptu nobis est, tum quia hoc tempore mihi scribere hoc valde
visum est pernecessarium. Igitur de Dei misericordia confisi, qui linguas infantum
disertas facit, adhoriamur sermonem.
Mater ęcclesia, quę sursum est nec servit cum filiis suis, tum maxime liberatur,
cum premitur, tunc maxime crescit, cum minuitur. Nemo enim celestis regni Abel
concivis esse merebitur, nisi quem in presenti Cain malicia ad purum limaverit.
Sic Enoch, probatus repertus, raptus est, ne malicia mutaret cor suum. Sic Noe,
humani generis reparator - post sexcentos ferme annos, quibus ab his qui se
iniusta maculaverant commixtione multa perpessus [est] - cum domo sua mundo
vindice aqua pereunte liber evasit. Quod si filii Ierusalem aliquando captivi detinentur,
tamen non serviunt; quod et si supra flumina quidem sedent, set flentes irriguis non
delectantur. In salicibus suspendunt organa et non cantant canticum in terra aliena,
set ad Ierusalem suspirant; et ideo beati, qui allidunt parvulos ad petram, filia autem
Babylonis misera. Sic Hebreus ille, quem Hur non tenuit Chaldeorum, Babylonio


20




25




30




35




40
Torna all'inizio