mundi, eandem sanctam Romanam ecclesiam, eiusque rectorem simulque pontificem
amplectendo seu fovendo honorabiliterque glorificando diligitis, tantum vos beatus
Petrus apostolorum princeps inconcussos facit triumphos hic et in futuro victores
super omnes regnare reges; prorsus quippe confidimus, quia, quantum per vos sancta
catholica et apostolica spiritalis mater vestra Romana ecclesia exaltata triumphat,
tantum caeleste vos ambire atque hereditare per intercessionem apostolorum principis
concedit in perpetuum regnum.
Veniente igitur hic apud nos fidelissimo Maginario, denuntians nobis vestrae
sospitates regalis potentiae, nimis pro huius nuntii noster relevatus est animus:
repleti sumus omni letitia et exultatione.
Qualiter vero ei praecepit vestra a Deo promota triumphatorissima excellentia
pro Savinense territorio, ut nobis sub integritate contraderet, sicut beato Petro
clavigero regni caelorum tribuistis, minime propter malignos ac perversos homines
potuit. Totam enim iustitiam, quam beatus Petrus apostolus, protector vester, ex
ipso territorio habet, presentaliter iam fatus Maginarius missus vester vidit tam per
donationes imperiales quam per ipsorum protervorum regum Langobardorum, ipsum
territorium cum masis sibi pertinentibus enucleatius designantes. Si vero perfidus
Desiderius dudum rex non sub integritate, sed tantummodo masas nobis, quantum
reperiri potuit, quas ex antiquitus sancta Romana ecclesia tenuit, ut nullus ex illis
partibus Langobardorum ausus est resistere: quanto magis, vestrae a Deo protectae
regali potentiae in omnibus oboedientes existentes, iussa vestra adimplere debuerant.
Nos quidem neque imperatoribus neque regibus gratias agimus, nisi tantummodo
vestrae triumphatorissimÄ™ excellentiae, quia noviter eum beato Petro apostolorum
principi sub integritate condonastis.
Pro hoc enim fidelissimos missos nostros una cum monitiones nostras apto tempore
vestrae regali potentiae dirigimus, ut liquida perscrutatione, divinitus inspiratus,
indagantes iustitias, beato Petro apostolo eveniant ad effectum, ut precelsa ac Deo
promota regalis culmina atque memoria vestra in ecclesia beati Petri, nutritori vestro,
usque in finem seculi inter sanctos nominetur. Sed, sicut semper in eius sacratissima
aula orantes pro vobis per sistimus, omnipotens, clemens et misericors Deus, in cuius manus cor
excellentiae vestrae regitur, una cum excellentissima filia nostra et spiritale commatre, domna
regina, seu domno Pippino, excellentissimo rege Langobardorum et proprio spiritali
filio nostro, caeteraque vestra nobilissima prole corroboret cor et mentem vestram et brachium
suae potentiae vobis extendat, ut victores vos super omnes barbaras nationes faciat, quatenus
omnes sub vestro brachio humiliati vestigia pedum vestrorum osculentur , ut amplius ecclesia
Dei per vestram a Deo institutam regalem potentiam nimirum exaltata permaneat.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
|
|