Ricoldus de Monte Crucis : Epistole ad ecclesiam triumphantem

Pag 288


in nos Sarraceni nisi fuisset eis data desuper (Ioh., XIX, 11); desinat
indignacio tua contra nos!. Contere brachium peccatoris et maligni (Psalm.,
X, 15), sentiant christiani, quia tu Deus et pater es! Sed ecce
invenio in alchorano admyrabile, ymmo potius desiderabile, sed quod
tu Deus oras pro Machometo! Ita enim legi in alchorano in capitulo
trigesimo tertio, quod Deus et angeli eius orant pro Machometo.
Te, per te, Deus, deprecor, non amplius ores pro eo! Si enim pro
eis modicum plus oraveris, totum orbem sibi de facili subjugabunt,
tantum enim iam orasti pro Sarracenis, quod iam non audent christiani
stare coram eis in bello, neque in terra, neque in mari. Et
ecce non est mirum, si christiani fugiunt Sarracenos et timent eo
quod Deus orat pro Machometo et angeli eius. Ymmo mirum est,
quod non iam deleverunt eos totaliter, maxime si a magno tempore
incepisti orare pro eis. Sed quero te, Deus, quando tu oras pro Machometo
et pro Sarracenis, quem rogas? Cum enim multa inveniam
in alchorano, que usque nunc intelligere nequeo, hoc est unum de
hiis, que nullo modo intelligere possum, maxime secundum opinionem
Sarracenorum, qui horrent tam misterium incarnationis, quam secretum
trinitatis. Set quem rogat Deus, cum orat pro eis? Quem
igitur rogas? Rogas te ipsum simpliciter, rogas angelos, rogas homines,
rogas demones? Certe non oportet roges demones; ipsi namque
satis erunt solliciti pro temporali prosperitate Sarracenorum et de promocione
alchorani; nam ipsum eciam Alchoranum testatur, quod
demones diligunt alchoranum et ei credunt et quod multi ex demonibus
facti sunt Sarraceni. Ita enim legi in capitulo xlvj et etiam
in capitulo lxxvij. Ex capitulo Elgel quod interpretatur demon:
quando demones audierunt alchoranum, mirati sunt et dixerunt aliis
demonibus: «auscultate, audivimus alchoranum, quod dirigit in Deum
et credimus et testamur eos esse Sarracenos»; et postea addiderunt
demones aliis demonibus dicentes: «Venite, gens nostra, et recipite
alchoranum, quia per ipsum possumus redire in Deum, etc.» que ibi.
Et licet invenerim in alchorano infinita mendacia, hoc tamen ultimum
credo firmiter esse verum, scilicet, quod alchoranum placet demonibus
et in eo delectantur, sicut in sententia oris eorum. Magis
enim credo ipsos esse auctores, quam homines, per quod tot homines
decipiuntur et tot anime sine cessatione ad eternam dampnationem
deducuntur. Quare te, Deus, precor cum omnibus sanctis
tuis et tota celesti curia, quatenus nos afflictos et miseros christianos

Torna all'inizio