Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 56


sicut habes Vado ad patrem et illud Pater autem in me
manens ipse facit opera.
Et Spiritus qui a patre procedit et reliqua.
Electorum autem uocationem a patre siue inuocationem ad patrem
semper scriptura plurali numero studuit commendare. Quae quidem
quia ita se uerius habeant, nullus ignorat, qui scripturarum
notitiam peculiari habere studio non recusat.
II 7 (I 33) Nec mouerequempiam debet tamquam contrarium
huic nostrae uideri posse adsertioni, quia in sacra fidelique historia
legitur praecepisse deum per famulum suum Moysen Pharaoni
dicens: Filius meus primogenitus Israhel. Dimitte ait filium primogenitum
meum, ut sacrificet mihi.
Licet scribantur huius praecepti
iussa sono quidem singularia, intellectu tamen indigent modis
omnibus plurali. Non enim singillatim de unoquemlibet electorum
intellegi uidetur Filius meus primogenitus Israhel, sed de
uniuersa certum est multitudine filiorum Israhel, sicut populus,
coetus, plebs, caterua et his similia, quae percurrere longissima
disputatione in procinctu hoc opere conpendiosius temperantes
calamum deuitamus. Sed neque illud ad haec obici a quolibet
pigrioris ingenii disputatore recte putatur, quoniam dominus Iesus
exoratus a discipulis suis, quatenus eis dignaretur orationis regulam
informare, eosque orare praemonuerit, quorum praecibus aure
inclinata benigna sic ait: Vos autem cum oratis, sic orate dicentes
Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,
ne forte cum
sonat dixisse domino 'Pater noster', ex hoc nostris obniti definitionibus
moliatur, quasi cum dicit 'noster', communi cum ceteris
uocabulo astruat eum nomen insinuasse paternum, minus intellegens
uim dicti seriemque locutionis. Non enim indifferenter ait
'nos cum oramus', sed distincte Vos cum oratis, dicite Pater noster.
Nos quidem docuit, ut non specialis priuilegii dignitatem, quae
soli uniquoque conuenit filio dei, unusquisque audeat paterni
nominis usurpare uocabulum, sed communi appellatione 'pater
noster', sicut adoptiui et non naturales filii. Differentius autem
solum illum decet aeterni patris nomen singulariter inuocare, qui
cum factus esset filius hominis, dei quidem filius unus idemque

Torna all'inizio