Plauti  appellantur canes, quorum aures languidae sunt ac  
flaccidae et latius videntur patere.  
 Plantae  semina holerum, quod plana sunt, ut appellantur  
etiam ex simili plantae nostrorum pedum.  
 Plancae  tabulae planae, ob quam causam et planci appellantur,  
qui supra modum pedibus planis sunt.  
 Plebeium magistratum  neminem capere licet, nisi qui ex  
plebe est.  
 Plutei  crates corio crudo intentae, quae solebant obponi  
militibus opus facientibus, et appellabantur militares. Nunc  
etiam tabulae, quibus quid praesepitur, eodem nomine dicuntur.  
 Plebei aediles  dissidente plebe a patribus sunt creati.  
 Plexa  conligata, unde perplexa.  
 Plentur  antiqui etiam sine prsepositionibus dixerunt. 
  |  
  |