QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. Utrum supra firmamentum sint aliquae aquae;
2. Cuius naturae sit firmamentum; 3. A quo moveatur; 4. De numero caelorum;
5. De opere diei tertiae.
ARTICULUS 1
Utrum aquae sint super caelos.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod aquae super caelos sint. Quia, ut dicit Augustinus,
maior est Sacrae Scripturae auctoritas quam omnis humani ingenii
perspicacitas. Sed Scriptura in pluribus locis aquas super caelos esse commemorat.
Ergo videtur quod nulla ratione negandum sit.
2. Praeterea, homo dicitur minor mundus, quia in eo est similitudo totius universi.
Sed in corpore humano cerebrum, in quo est frigiditas, secundum
Philosophum, est positum supra cor, quod est fons totius
caliditatis. Ergo videtur quod in universo aqua sit supra ignem collocata, et
supra solem.
3. Praeterea, secundum Philosophum, corpora
caelestia per velocitatem sui motus, in inferioribus calorem generant. Sed
Saturnus inter alios planetas velocissime movetur motu diurno, quia in partibus
sphaerae quanto pars plus distat a centro, tanto velocius movetur. Ergo oportebit
secundum hoc quod Saturnus sit calidissimi effectus, cuius contrarium ab
astrologis dicitur. Oportet ergo ibi esse aquas, per quarum propinquitatem
calor Saturni minuatur.
4. Praeterea, omne continuum divisibile est in infinitum.
Sed aqua aliquo modo divisa per rarefactionem ad aliquod spatium aeris
ascendit, ut quando vapores elevantur. Ergo tantum poterit dividi quod supra
caelum ascendet; et ita videtur aquas super caelum esse.
SED CONTRA, corpori eiusdem speciei debetur unus locus naturalis secundum
numerum; unde in 3 Physic. dicitur, quod ad eumdem locum movetur
pars terrae et tota terra. Sed omnis aqua omni aquae est eadem secundum speciem
ut Philosophus dicit. Cum ergo naturalis locus huius
aquae sit sub aere et super terram, quod motus eius ostendit; videtur quod
supra caelum locus naturalis aquae esse non possit.
|
|