Salimbene de Adam: Cronica

Pag 15


nobis innotuit quod non Phylippis, sed Phylippolim adierunt.
Ibi certificatus est imperator de nuntiorum captione suorum.
Ibique misit imperator Ysachius litteras imperatori fastu et arrogantia
plenas, dicens: «Ysachius a Deo constitutus imperator
sanctissimus, excellentissimus, potentissimus, sublimis, Romanorum
moderator augustus, heres corone Magni Constantini,
dilecto fratri, imperii sui maximo principi Alamannie, gratiam
suam et fraternam et puram dilectionem». Tunc erat continentia
litterarum indignatio de presumptuoso imperatoris adventu in
Greciam. Deinde Grecus imperator maximum Grecorum et
Turclorum exercitum contra Romanum imperatorem direxit.
Contra quos Suevorum dux, filius eius, acriter dimicans, eos superavit
et fugavit et intra quedam menia se recipientes maxima vi
cepit et omnes occidit. Duodecim vero Turchos, in quadam munitione
ubi se receperant viriliter resistentes, igne cremavit. Postmodum
Andrinópolim venientes, que civitas a virilitate vel a
fundatore nomen accepit, eam obtinuerunt. Sicque factum est
quod quedam oppida manu forti ceperunt et quasdam civitates in
redditione receperunt, ut Temóthicon, Archadiópolim et confines.
Interea Kalopetrus dominus Blacorum ab imperatore nostro
sibi diadema rogavit imponi. Cui serenissimus imperator amicabile
dedit responsum. Ad hec Grecus imperator ad Romanum imperatorem
misit honorabiles nuntios, cancellarios et alios, numero
sedecim, promittens securum transitum et indemnem. Ad hec
magnanimus imperator presentibus nuntiis Grecum redarguit
imperatorem, quod tam arroganter scripserat ei, asserens se suosque
predecessores a quadringentis annis Romanum tenuisse
imperium; unde non se Romanorum, sed Romaniorum debuisset
dicere imperatorem. Soldani quoque nuntii et Melich filii eius
Andrinópolim venerunt, verba quidem pacis, sed dolo plena
portantes.
Licet igitur invictissimus imperator, in vindictam predictorum
que nequiter Grecus commiserat imperator, vellet Constantinopolim
impugnare, victus tamen consilio principum suadentium
ut ad Terram Sanctam ad Christianorum festinaret
auxilium, obsides petiit et obtinuit; qui eum Galiópolim perducentes

Torna all'inizio