INCIPIT LIBER PRIMUS.
I. - Normannia patria quaedam est in partibus Galliae, quae quidem non semper Normannia
dicta fuit sed regalis quondam regum Francorum fiscus cum toto suo tenimento,
cuius pars erat, generali nomine Francia et sic vocabatur, usque dum Rodlo, dux fortissimus,
parta audacia, ex Norveja, coadunata sibi plurima fortium militum manu, navali exercitu
sese pelago credentium, Frisiam et quaeque maritima loca usque occidentem devastans, tandem
in portu, ubi Secana fluvius in mare defluens intrat, appulsus est: cuius per alveum
maxima classe profundiores partes Franciae penetrans, amoenitate locorum inspecta, prae
caeteris quas pertransierat regiones, hanc amore amplecti et sibi adoptare fecit. Est enim
piscosis fluminibus et feralibus silvis abundantissima, accipitrum exercitio aptissima, frumenti
caeterarumque segetum fertilis, pascuis uberrima, pecorum nutrix. Quamobrem ex utraque
ripa prosilientes, incolas illius regionis suo imperio subjugare coeperunt.
II. - Rex autem, qui tunc temporis Franciae praeerat, Ludovicus - ut credimus secundus,
comperiens hostes fines imperii sui invasisse, primo quidem indignatus, commoto
exercitu, hostibus occurrendum et ducem et eos a finibus suis arcere instituit. Sed cum hoc
non sine magno detrimento suorum se agere posse cognosceret, varios eventus belli pertimescens
|
1
5
10
15
|