Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 457


vidit quendam plorantem: ignis, ignis! Cui dixit: quid habes
tu? Et dixit ei quedam mulier: vis tu aliam quam me? Et respondit:
non verecundaris tu, offerre te non petenti? Et dixit:
bene me confortasti. Et dixerunt ei: quales sunt sciencie
quibus oportet puerum informari? Et respondit: ille ex quibus
in annis provecti, ignorantes easdem, verecundiam paciuntur. Cui
dixerunt: quando accepisti acquirere virtutes bonas? Respondit:
quando incepi coartare animam meam. Et dixit: cum
homo in tantum intendit acquisitioni sapiencie, quod propter hoc
spernit omnem vulgi derisionem, tunc est sapiens. Cui dixerunt:
verba que illis dixisti credita non fuerunt; qui respondit:
non curo ipsa credita non fuisse, sed curarem si non fuissent
directa. Et dixit: bonus in alciori statu est qui nititur bonitates
habere propter se; et in secundo statu cum nititur illas audire
ab alio, et qui neutro modo curat de eisdem, est vilis.
Et dixit cuidam discipulo suo: non sis invidus pro eo quod finibile
est, sed sis invidus pro eo quod perpetuum est et fixum.
Et dixit: vita mala et committentes ea, et asociare sapientibus
et eris bonus ex ipsorum societate, et honorabis eos, et aperient
tibi sua secreta. Et dixit: non scruteris hominum commissa
et ipsi tuam non exquirent. Et dixit: preponas sensum seu

Torna all'inizio