: Formularium florentinum artis notariae

118


DE DOTRINA OFFITII.
Et est notandum quod heres, defunto patre, infra
annum et diem, debet petere a domino investituram
recti feudi et ei prestare sacramentum fidelitatis hoc
modo.
DE RENOVATIONE SACRAMENTI F'IDELITATIS.
Talis, fidelitatem renovando, sicut fidelis suo domino,
et sicut ad fidelitatem pertinet, fidelitatem fecit tali
domino, et promisit et iuravít, ut supra, usque ad [terminum];
pro quibus [et cetera]. Et ipse dominus
investivit eundum de recto feudo.
DE RE DATA NOMINE CAMBII ET PERMUTATIONIS.
Talis filius I., hoc permutationis instrumento, die
presenti, nomine cambii et permutationis, dedit, tradidit
et concessit tali integre, videlicet: tales terras,
casam et res, iure tali, infra totas, una cum omnibus
super se, omnique iure et cetera, et constituit possidere,
ut liceat habere, et promisit defendere et cetera, ut
supra in venditione de fideiussore et parabola uxoris,
et aliis. Set in fine, in loco pretii, dicas sic: pro quo
cambio et permutatione, et concessione, et hiis omnibus,
recepit ab eo, ut confessus est, tales terras et res, et
debent terminifinari; de quibus terris et rebus simile
instrumentum ab ipso recepit, nomine cambii et permutationis,
et in suo instrumento continetur; exceptioni
non celebrati contractus, et non traditarum rerum, et
omni alii exceptioni speciali et generali renumptians;
et eodem modo facias instrumentum quod dictus I.,
nomine cambii et permutationis, dedit et concessit tali
res tales et cetera, ut in suo instrumento continetur.
DE DIVISIONE RERUM COMUNIUM.
Cum M. et I. haberent comunes terras et res infrascriptas,
et debent terminifinari, placuit eis de predictis
talem facere divisionem: in una parte posuerunt, et

Torna all'inizio